Writ si fecerit te securum

Previous Volume 3, Page 343 Next

Breve ad summonendum viginti quatuor.


[002] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore 5 suo prosequendo,
[003] tunc summone per bonos summonitores viginti quatuor legales
[004] milites de visneto de tali villa quod sint coram iustitiariis nostris ad primam
[005] assisam cum in partes illas venerint, parati sacramento recognoscere
[006] si talis iniuste et sine iudicio disseisivit prædictum talem de libero tenemento
[007] suo in tali villa post primam coronationem nostram apud Westmonasterium,
[008] unde talis queritur quod iuratores assisæ novæ disseisinæ
[009] quæ inde summonita et capta fuit inter eos coram iustitiariis nostris
[010] ultimo itinerantibus in comitatu tali falsum fecerunt sacramentum. Et
[011] interim diligenter inquiras qui fuerunt iuratores illius assisæ, et eos habeas
[012] ad præfatam assisam coram præfatis iustitiariis. Et summone per bonos
[013] summonitores præfatum talem quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem.
[014] Et habeas ibi summonitores et hoc breve et nomina militum. Teste
[015] etcetera. Aliquando fit hoc breve pro disseisitore, aliquando pro disseisito,
[016] aliquando pro communa pasturæ et turbariæ et fossato levato et iis
[017] similibus.

Aliud de assisa mortis antecessoris.


[019] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore 6 suo prosequendo,
[020] tunc summone per bonos summonitores viginti quatuor legales
[021] milites de visneto de tali villa quod sint coram iustitiariis nostris ad 7
[022] primam assisam 8 cum in partes illas venerint, parati sacramento recognoscere
[023] si talis pater vel mater, avunculus vel amita, frater vel soror prædicti
[024] talis fuit seisitus vel seisita in dominico suo ut de feodo de tanto terræ
[025] cum pertinentiis in tali villa die quo obiit, et 9 si obiit 10 post primam
[026] f.291b] coronationem Ricardi regis avunculi nostri, et si idem talis
[027] propinquior heres eius sit, unde ipse talis queritur quod iuratores assisæ
[028] mortis antecessoris quæ inde summonita fuit et capta inter ipsum talem
[029] et talem coram iustitiariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu tali
[030] falsum fecerunt sacramentum. Et interim diligenter inquiras qui fuerunt
[031] iuratores illius assisæ et eos habeas ad præfatam assisam coram præfatis
[032] iustitiariis. Et summone per bonos summonitores prædictum talem quod
[033] tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi summonitores et
[034] hoc breve et nomina militum. Teste etcetera.

Breve de assisa ultimæ præsentationis.


[036] DE assisa vero ultimæ præsentationis sic: Si talis fecerit te securum etcetera,
[037] summone etcetera, quod sint parati sacramento recognoscere quis
[038] advocatus tempore pacis præsentavit ultimam personam etcetera. Et sic
[039] totam formam brevis originalis ut supra de aliis assisis. Si autem super


Notes

5. clamio, Y, CE; clam., MSS. gen.

6. sic , CM; clamio, Y, CE; clam., MSS. gen.

Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College